monumenta.ch > Plinius > sectio 114

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 114
{XXVII} Hieracium vocatur collyrium, quod ea maxime constat. temperatur autem id hammoniaci unciis IIII, aeruginis Cypriae II, atramenti sutorii, quod chalcanthum vocant, totidem, misyos una, croci VI. haec omnia trita aceto Thasio colliguntur in pilulas, excellentis remedii contra initia glaucomatum et suffusionum, contra caligines aut scabiritias et albugines et genarum vitia.